- GALBA
- I.GALBARex Suessionum, 12. oppid. dominus, ad quem Belgae, Anno belli Gallici secundo, propter iustitiam prudentiamque, summam totius belli detulerant, ad quod bellum milia armatorum quinquaginta pollicebatur l. 2. Comm. c. 4. Eius duo filii Novioduno capto, Caesari obsides dati. Caesar. de Bello Gallico, l. 2. c. 1.II.GALBASulpitiorum primus ab exilitate dictus. Est enim galba vermiculus mirae exilitatis, qui in esculentis nascitur. Alii e contrario, quod praepinguis fuerit, nominatum scribunt. Talem enim Galli vocant galbam. i. e. Galb, vitulum. Alii quod opp. Hispaniae frustra diu oppugnatum, illitis demum galbano fascibus succenderit. Nonnulli quod in diuturna valetudine galba, h. e. remediis lanâ involutis, uteretur. Vitam eius lege sis apud Suet. et Plutarch.III.GALBApraenomine Caius, frater illius, qui postea imperavit, consularis, artritis facultatibus urbe cessit, prohibitusque a Tiberio sortiri anno suo Proconsulatum, voluntariâ morte obiit, Q. Plautio, Sext. Papinio coss. Tac. Ann. l. 6. c. 40. Suet.IV.GALBAquidam a Plin. l. 3. c. 4. nominatur inter eos auctores, quibus in conscribendo libro 36. usus est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.